1 H sunt generationes filiorum No, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.
2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.
4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
5 Ab his divis sunt insul gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.
8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse cpit esse potens in terra,
9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
11 De terra illa egressus est Assur, et dificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hc est civitas magna.
13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethum,
16 et Jebusum, et Amorrhum, Gergesum,
17 Hevum, et Aracum : Sinum,
18 et Aradium, Samarum, et Amathum : et post hc disseminati sunt populi Chananorum.
19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
22 Filii Sem : lam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.
24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.
26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
27 et Aduram, et Uzal, et Decla,
28 et Ebal, et Abimal, Saba,
29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.
30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
32 H famili No juxta populos et nationes suas. Ab his divis sunt gentes in terra post diluvium.