1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis me, et socius fuit itineris mei.
4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures qu erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, qu est post urbem Sichem.
5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
6 Venit igitur Jacob Luzam, qu est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.
7 dificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebecc, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syri, benedixitque ei
10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Isral erit nomen tuum. Et appellavit eum Isral,
11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,
12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.
13 Et recessit ab eo.
14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :
15 vocansque nomen loci illius Bethel.
16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram qu ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,
17 ob difficultatem partus periclitari cpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.
18 Egrediente autem anima pr dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextr.
19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via qu ducit Ephratam, hc est Bethlehem.
20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in prsentem diem.
21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.
22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
23 Filii Li : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.
25 Filii Bal ancill Rachelis : Dan et Nephthali.
26 Filii Zelph ancill Li : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syri.
27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
29 Consumptusque tate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.