1 Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,
2 de quo ascendebant septem boves, pulchr et crass nimis : et pascebantur in locis palustribus.
3 Ali quoque septem emergebant de flumine, fd confectque macie : et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus :
4 devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,
5 rursum dormivit, et vidit alterum somnium : septem spic pullulabant in culmo uno plen atque formos :
6 ali quoque totidem spic tenues, et percuss uredine oriebantur,
7 devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,
8 et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores gypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.
9 Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor peccatum meum :
10 iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum :
11 ubi una nocte uterque vidimus somnium prsagum futurorum.
12 Erat ibi puer hebrus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia,
13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.
14 Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei.
15 Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : qu audivi te sapientissime conjicere.
16 Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.
17 Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis,
18 et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus : qu in pastu paludis virecta carpebant.
19 Et ecce, has sequebantur ali septem boves, in tantum deformes et macilent, ut numquam tales in terra gypti viderim :
20 qu, devoratis et consumptis prioribus,
21 nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
22 vidi somnium. Septem spic pullulabant in culmo uno plen atque pulcherrim.
23 Ali quoque septem tenues et percuss uredine, oriebantur e stipula :
24 qu priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.
25 Respondit Joseph : Somnium regis unum est : qu facturus est Deus, ostendit Pharaoni.
26 Septem boves pulchr, et septem spic plen, septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt.
27 Septem quoque boves tenues atque macilent, qu ascenderunt post eas, et septem spic tenues, et vento urente percuss, septem anni ventur sunt famis.
28 Qui hoc ordine complebuntur :
29 ecce septem anni venient fertilitatis magn in universa terra gypti,
30 quos sequentur septem anni alii tant sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram,
31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopi magnitudo.
32 Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
33 Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et prficiat eum terr gypti :
34 qui constituat prpositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,
35 qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.
36 Et prparetur futur septem annorum fami, qu oppressura est gyptum, et non consumetur terra inopia.
37 Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus :
38 locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ?
39 Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia qu locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ?
40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te prcedam.
41 Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram gypti.
42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.
43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante prcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et prpositum esse scirent univers terr gypti.
44 Dixit quoque rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra gypti.
45 Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua gyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram gypti
46 (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones gypti.
47 Venitque fertilitas septem annorum : et in manipulos redact segetes congregat sunt in horrea gypti.
48 Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.
49 Tantaque fuit abundantia tritici, ut aren maris coquaretur, et copia mensuram excederet.
50 Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens : Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.
52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens : Crescere me fecit Deus in terra paupertatis me.
53 Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in gypto,
54 cperunt venire septem anni inopi, quos prdixerat Joseph : et in universo orbe fames prvaluit, in cuncta autem terra gypti panis erat.
55 Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit : Ite ad Joseph : et quidquid ipse vobis dixerit, facite.
56 Crescebat autem quotidie fames in omni terra : aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat gyptiis : nam et illos oppresserat fames.
57 Omnesque provinci veniebant in gyptum, ut emerent escas, et malum inopi temperarent.