1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.
4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.
5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.
11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.
16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.
25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :
29 vocavitque nomen ejus No, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
30 Vixitque Lamech, postquam genuit No, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. No vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.