1 Cumque cpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,
2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchr, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in ternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.
4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illque genuerunt, isti sunt potentes a sculo viri famosi.
5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
6 pnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terr, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cli : pnitet enim me fecisse eos.
8 No vero invenit gratiam coram Domino.
9 H sunt generationes No : No vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.
10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.
11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),
13 dixit ad No : Finis univers carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
14 Fac tibi arcam de lignis lvigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.
15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arc, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.
16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arc pones ex latere ; deorsum, cnacula et tristega facies in ea.
17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vit est subter clum : universa qu in terra sunt, consumentur.
18 Ponamque fdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
19 Et ex cunctis animantibus univers carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.
20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terr secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, qu mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
22 Fecit igitur No omnia qu prceperat illi Deus.