1 Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.
2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
3 Sed et de volatilibus cli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem univers terr.
4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terr.
5 Fecit ergo No omnia qu mandaverat ei Dominus.
6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aqu inundaverunt super terram.
7 Et ingressus est No et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.
8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,
9 duo et duo ingressa sunt ad No in arcam, masculus et femina, sicut prceperat Dominus No.
10 Cumque transissent septem dies, aqu diluvii inundaverunt super terram.
11 Anno sexcentesimo vit No, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magn, et cataract cli apert sunt :
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
13 In articulo diei illius ingressus est No, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :
14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, univers aves, omnesque volucres,
15 ingress sunt ad No in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vit.
16 Et qu ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut prceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.
17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicat sunt aqu, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terr : porro arca ferebatur super aquas.
19 Et aqu prvaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo clo.
20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
21 Consumptaque est omnis caro qu movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, qu reptant super terram : universi homines,
22 et cuncta, in quibus spiraculum vit est in terra, mortua sunt.
23 Et delevit omnem substantiam qu erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus No, et qui cum eo erant in arca.
24 Obtinueruntque aqu terram centum quinquaginta diebus.