1 Recordatus autem Deus No, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, qu erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminut sunt aqu.
2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataract cli : et prohibit sunt pluvi de clo.
3 Reversque sunt aqu de terra euntes et redeuntes : et cperunt minui post centum quinquaginta dies.
4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeni.
5 At vero aqu ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens No fenestram arc, quam fecerat, dimisit corvum,
7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aqu super terram.
8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aqu super faciem terr.
9 Qu cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aqu enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum oliv virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo No quod cessassent aqu super terram.
12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, qu non est reversa ultra ad eum.
13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminut sunt aqu super terram : et aperiens No tectum arc, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terr.
14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
15 Locutus est autem Deus ad No, dicens :
16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
17 Cuncta animantia, qu sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, qu reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.
18 Egressus est ergo No, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia qu reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
20 dificavit autem No altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terr propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
22 Cunctis diebus terr, sementis et messis, frigus et stus, stas et hiems, nox et dies non requiescent.