6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.

8 Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Isral, et super domum Juda, testamentum novum,

9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra gypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.

10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Isral post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :

11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :

12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.

13 Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.