1 Onus Moab. [Quia nocte vastata estAr Moab, conticuit ;quia nocte vastatus estmurus Moab, conticuit.
2 Ascendit domus,et Dibon ad excelsa,in planctum super Nabo ;et super Medaba, Moab ululavit ;in cunctis capitibus ejus calvitium,et omnis barba radetur.
3 In triviis ejus accincti sunt sacco ;super tecta ejus et in plateis ejusomnis ululatus descendit in fletum.
4 Clamabit Hesebon et Eleale,usque Jasa audita est vox eorum ;super hoc expediti Moab ululabunt,anima ejus ululabit sibi.
5 Cor meum ad Moab clamabit ;vectes ejus usque ad Segor,vitulam conternantem ;per ascensum enim Luithflens ascendet,et in via Oronaimclamorem contritionis levabunt.
6 Aqu enim Nemrim desert erunt,quia aruit herba, defecit germen,viror omnis interiit.
7 Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum :ad torrentem Salicum ducent eos.
8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab ;usque ad Gallim ululatus ejus,et usque ad puteum Elim clamor ejus.
9 Quia aqu Dibon replet sunt sanguine ;ponam enim super Dibon additamenta ;his qui fugerint de Moab leonem,et reliquiis terr.]