1 [Emitte agnum, Domine, dominatorem terr,de petra desertiad montem fili Sion.
2 Et erit : sicut avis fugiens,et pulli de nido avolantes,sic erunt fili Moabin transcensu Arnon.
3 Ini consilium,coge concilium ;pone quasi noctem umbram tuamin meridie ;absconde fugientes, et vagos ne prodas.
4 Habitabunt apud te profugi mei ;Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris :finitus est enim pulvis, consummatus est miser,defecit qui conculcabat terram.
5 Et prparabitur in misericordia solium,et sedebit super illud in veritatein tabernaculo David,judicans et qurens judicium,et velociter reddens quod justum est.
6 Audivimus superbiam Moab :superbus est valde ;superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejusplus quam fortitudo ejus.
7 Idcirco ululabit Moab ad Moab ;universus ululabit :his qui ltantur super muros cocti lateris,loquimini plagas suas.
8 Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt,et vineam Sabamadomini gentium exciderunt :flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt,erraverunt in deserto ;propagines ejus relict sunt,transierunt mare.
9 Super hoc plorabo in fletu Jazervineam Sabama ;inebriabo de lacrima mea,Hesebon et Eleale,quoniam super vindemiam tuam et super messem tuamvox calcantium irruit.
10 Et auferetur ltitia et exsultatio de Carmelo,et in vineis non exsultabit neque jubilabit.Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat ;vocem calcantium abstuli.
11 Super hoc venter meus ad Moabquasi cithara sonabit,et viscera mea ad murum cocti lateris.
12 Et erit : cum apparuerit quod laboravit Moabsuper excelsis suis,ingredietur ad sancta sua ut obsecret,et non valebit.]
13 Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc.
14 Et nunc locutus est Dominus, dicens : In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.