1 Onus Damasci. [Ecce Damascus desinet esse civitas,et erit sicut acervus lapidum in ruina.
2 Derelict civitates Arorgregibus erunt,et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim,et regnum a Damasco ;et reliqui Syrisicut gloria filiorum Isral erunt,dicit Dominus exercituum.
4 Et erit in die illa :attenuabitur gloria Jacob,et pinguedo carnis ejus marcescet.
5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,et brachium ejus spicas leget ;et erit sicut qurens spicasin valle Raphaim.
6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleduarum vel trium olivarum in summitate rami,sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus,dicit Dominus Deus Isral.
7 In die illa inclinabitur homo adfactorem suum,et oculi ejus ad Sanctum Isral respicient ;
8 et non inclinabitur ad altaria qu fecerunt manus ejus ;et qu operati sunt digiti ejus non respicietlucos et delubra.
9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejusderelict sicut aratra, et segetesqu derelict sunt a facie filiorum Isral ;et eris deserta.
10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui,et fortis adjutoris tui non es recordata :propterea plantabis plantationem fidelem,et germen alienum seminabis ;
11 in die plantationis tu labrusca,et mane semen tuum florebit ;ablata est messis in die hreditatis,et dolebit graviter.
12 V multitudini populorum multorum,ut multitudo maris sonantis ;et tumultus turbarum,sicut sonitus aquarum multarum.
13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,et increpabit eum, et fugiet procul ;et rapietur sicut pulvis montium a facie venti,et sicut turbo coram tempestate.
14 In tempore vespere, et ecce turbatio ;in matutino, et non subsistet.Hc est pars eorum qui vastaverunt nos,et sors diripientium nos.]