1 [V coron superbi, ebriis Ephraim,et flori decidenti, glori exsultationis ejus,qui erant in vertice vallis pinguissim,errantes a vino.
2 Ecce validus et fortis Dominussicut impetus grandinis ; turbo confringens,sicut impetus aquarum multarum inundantiumet emissarum super terram spatiosam.
3 Pedibus conculcabiturcorona superbi ebriorum Ephraim.
4 Et erit flos decidens glori exsultationis ejus,qui est super verticem vallis pinguium,quasi temporaneum ante maturitatem autumni,quod, cum aspexerit videns,statim ut manu tenuerit, devorabit illud.
5 In die illa erit Dominus exercituum corona glori,et sertum exsultationis residuo populi sui ;
6 et spiritus judicii sedenti super judicium,et fortitudo revertentibus de bello ad portam.]
7 [Verum hi quoque pr vino nescierunt, et pr ebrietate erraverunt ;sacerdos et propheta nescierunt pr ebrietate ;absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.
8 Omnes enim mens replet sunt vomitu sordiumque,ita ut non esset ultra locus.
9 Quem docebit scientiam ?et quem intelligere faciet auditum ?Ablactatos a lacte,avulsos ab uberibus.
10 Quia manda, remanda ; manda, remanda ;exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;modicum ibi, modicum ibi.
11 In loquela enim labii,et lingua alteraloquetur ad populum istum.
12 Cui dixit : Hc est requies mea,reficite lassum ;et hoc est meum refrigerium :et noluerunt audire.
13 Et erit eis verbum Domini :Manda, remanda ; manda, remanda ;exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;modicum ibi, modicum ibi ;ut vadant, et cadant retrorsum,et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores,qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.
15 Dixistis enim : Percussimus fdus cum morte,et cum inferno fecimus pactum :flagellum inundans cum transierit, non veniet super nosquia posuimus mendacium spem nostram,et mendacio protecti sumus.
16 Idcirco hc dicit Dominus Deus :Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem,lapidem probatum,angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ;qui crediderit, non festinet.
17 Et ponam in pondere judicium,et justitiam in mensura ;et subvertet grando spem mendacii,et protectionem aqu inundabunt.
18 Et delebitur fdus vestrum cum morte,et pactum vestrum cum inferno non stabit :flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
19 Quandocumque pertransierit, tollet vos,quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte ;et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
20 Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ;et pallium breve utrumque operire non potest.
21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus ;sicut in valle qu est in Gabaon irascetur,ut faciat opus suum, alienum opus ejus :ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.
22 Et nunc nolite illudere,ne forte constringantur vincula vestra ;consummationem enim et abbreviationem audivia Domino Deo exercituum, super universam terram.]
23 [Auribus percipite, et audite vocem meam :attendite, et audite eloquium meum.
24 Numquid tota die arabit arans ut serat ?proscindet et sarriet humum suam ?
25 Nonne cum adquaverit faciem ejus,seret gith et cyminum sparget ?et ponet triticum per ordinem, et hordeum,et milium, et viciam in finibus suis ?
26 Et erudiet illum in judicio ;Deus suus docebit illum.
27 Non enim in serris triturabitur gith,nec rota plaustri super cyminum circuibit ;sed in virga excutietur gith,et cyminum in baculo.
28 Panis autem comminuetur ;verum non in perpetuum triturans triturabit illum,neque vexabit eum rota plaustri,neque ungulis suis comminuet eum.
29 Et hoc a Domino Deo exercituum exivit,ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.]