1 [V Ariel, Arielcivitas, quam expugnavit David !additus est annus ad annum :solemnitates evolut sunt.
2 Et circumvallabo Ariel,et erit tristis et mrens,et erit mihi quasi Ariel.
3 Et circumdabo quasi sphram in circuitu tuo,et jaciam contra te aggerem,et munimenta ponam in obsidionem tuam.
4 Humiliaberis, de terra loqueris,et de humo audietur eloquium tuum ;et erit quasi pythonis de terra vox tua,et de humo eloquium tuum mussitabit.
5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te,et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prvaluerunt ;
6 eritque repente confestim.A Domino exercituum visitabiturin tonitruo, et commotione terr, et voce magnaturbinis et tempestatis, et flamm ignis devorantis.
7 Et erit sicut somnium visionis nocturnmultitudo omnium gentium qu dimicaverunt contra Ariel,et omnes qui militaverunt, et obsederunt,et prvaluerunt adversus eam.
8 Et sicut somniat esuriens, et comedit,cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ;et sicut somniat sitiens et bibit,et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,et anima ejus vacua est :sic erit multitudo omnium gentiumqu dimicaverunt contra montem Sion.
9 Obstupescite et admiramini ;fluctuate et vacillate ;inebriamini, et non a vino ;movemini, et non ab ebrietate.
10 Quoniam miscuit vobis Dominusspiritum soporis ; claudet oculos vestros :prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
11 Et erit vobis visio omniumsicut verba libri signati,quem cum dederint scienti litteras,dicent : Lege istum :et respondebit : Non possum, signatus est enim.
12 Et dabitur liber nescienti litteras,diceturque ei : Lege ;et respondebit : Nescio litteras.
13 Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo,et labiis suis glorificat me,cor autem ejus longe est a me,et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciampopulo huic miraculo grandi et stupendo ;peribit enim sapientia a sapientibus ejus,et intellectus prudentium ejus abscondetur.
15 V qui profundi estis corde,ut a Domino abscondatis consilium ;quorum sunt in tenebris opera,et dicunt : Quis videt nos ?et quis novit nos ?
16 Perversa est hc vestra cogitatio ;quasi si lutum contra figulum cogitet,et dicat opus factori suo : Non fecisti me ;et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis.
17 Nonne adhuc in modico et in breviconvertetur Libanus in carmel,et carmel in saltum reputabitur ?
18 Et audient in die illa surdi verba libri,et de tenebris et caligine oculi ccorum videbunt.
19 Et addent mites in Domino ltitiam,et pauperes homines in Sancto Isral exsultabunt ;
20 quoniam defecit qui prvalebat, consummatus est illusor,et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,
21 qui peccare faciebant homines in verbo,et arguentem in porta supplantabant,et declinaverunt frustra a justo.
22 Propter hoc, hc dicit Dominus ad domum Jacob,qui redemit Abraham :Non modo confundetur Jacob,nec modo vultus ejus erubescet ;
23 sed cum viderit filios suos,opera manuum mearum in medio suisanctificantes nomen meum,et sanctificabunt Sanctum Jacob,et Deum Isral prdicabunt ;
24 et scient errantes spiritu intellectum,et mussitatores discent legem.]