28 Numquid nescis, aut non audisti ?Deus sempiternus Dominus,qui creavit terminos terr :non deficiet, neque laborabit,nec est investigatio sapienti ejus.
29 Qui dat lasso virtutem,et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
30 Deficient pueri, et laborabunt,et juvenes in infirmitate cadent ;
31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquil :current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.]