1 [Audite hc, domus Jacob,qui vocamini nomine Isral,et de aquis Juda existis ;qui juratis in nomine Domini,et Dei Isral recordamininon in veritate neque in justitia.
2 De civitate enim sancta vocati sunt,et super Deum Isral constabiliti sunt :Dominus exercituum nomen ejus.
3 Priora ex tunc annuntiavi,et ex ore meo exierunt, et audita feci ea :repente operatus sum, et venerunt.
4 Scivi enim quia durus es tu,et nervus ferreus cervix tua,et frons tua rea.
5 Prdixi tibi ex tunc ;antequam venirent, indicavi tibi,ne forte diceres : Idola mea fecerunt hc,et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
6 Qu audisti, vide omnia ;vos autem, num annuntiastis ?Audita feci tibi nova ex tunc,et conservata sunt qu nescis.
7 Nunc creata sunt et non ex tunc ;et ante diem, et non audisti ea,ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.
8 Neque audisti, neque cognovisti,neque ex tunc aperta est auris tua :scio enim quia prvaricans prvaricaberis,et transgressorem ex utero vocavi te.
9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum,et laude mea infrenabo te,ne intereas.
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ;elegi te in camino paupertatis.
11 Propter me, propter me faciam,ut non blasphemer ;et gloriam meam alteri non dabo.
12 Audi me, Jacob,et Isral, quem ego voco :ego ipse, ego primus,et ego novissimus.
13 Manus quoque mea fundavit terram,et dextera mea mensa est clos ;ego vocabo eos,et stabunt simul.
14 Congregamini, omnes vos, et audite :quis de eis annuntiavit hc ?Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone,et brachium suum in Chaldis.
15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ;adduxi eum, et directa est via ejus.
16 Accedite ad me et audite hoc :non a principio in abscondito locutus sum :ex tempore antequam fieret, ibi eram :et nunc Dominus Deus misit me,et spiritus ejus.
17 Hc dicit Dominus, redemptor tuus,Sanctus Isral :Ego Dominus Deus tuus,docens te utilia,gubernans te in via qua ambulas.
18 Utinam attendisses mandata mea :facta fuisset sicut flumen pax tua,et justitia tua sicut gurgites maris :
19 et fuisset quasi arena semen tuum,et stirps uteri tui ut lapilli ejus ;non interisset et non fuisset attritumnomen ejus a facie mea.
20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldis,in voce exsultationis annuntiate :auditum facite hoc,et efferte illud usque ad extrema terr.Dicite : Redemit Dominusservum suum Jacob.
21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos :aquam de petra produxit eis,et scidit petram, et fluxerunt aqu.
22 Non est pax impiis, dicit Dominus.]