1 [Cantabo dilecto meocanticum patruelis mei vine su.Vinea facta est dilecto meoin cornu filio olei.
2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa,et plantavit eam electam ;et dificavit turrim in medio ejus,et torcular exstruxit in ea ;et exspectavit ut faceret uvas,et fecit labruscas.
3 Nunc ergo, habitatores Jerusalemet viri Juda,judicate inter meet vineam meam.
4 Quid est quod debui ultra facere vine me,et non feci ei ?an quod exspectavi ut faceret uvas,et fecit labruscas ?
5 Et nunc ostendam vobisquid ego faciam vine me :auferam sepem ejus,et erit in direptionem ;diruam maceriam ejus,et erit in conculcationem.
6 Et ponam eam desertam ;non putabitur et non fodietur :et ascendent vepres et spin,et nubibus mandabone pluant super eam imbrem.
7 Vinea enim Domini exercituumdomus Isral est ;et vir Judagermen ejus delectabile :et exspectavi ut faceret judicium,et ecce iniquitas ;et justitiam, et ecce clamor.]
8 [V qui conjungitis domum ad domum,et agrum agro copulatisusque ad terminum loci !Numquid habitabitis vos soliin medio terr ?
9 In auribus meis sunt hc,dicit Dominus exercituum ;nisi domus mult desert fuerint,grandes et pulchr, absque habitatore.
10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,et triginta modii sementis facient modios tres.
11 V qui consurgitis manead ebrietatem sectandam,et potandum usque ad vesperam,ut vino stuetis !
12 Cithara, et lyra, et tympanum,et tibia, et vinum in conviviis vestris ;et opus Domini non respicitis,nec opera manuum ejus consideratis.
13 Propterea captivus ductus est populus meus,quia non habuit scientiam,et nobiles ejus interierunt fame,et multitudo ejus siti exaruit.
14 Propterea dilatavit infernus animam suam,et aperuit os suum absque ullo termino ;et descendent fortes ejus,et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,et oculi sublimium deprimentur.
16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ;et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
17 Et pascentur agni juxta ordinem suum,et deserta in ubertatem versa adven comedent.]
18 [V qui trahitis iniquitatemin funiculis vanitatis,et quasi vinculum plaustri peccatum !
19 qui dicitis : Festinet,et cito veniat opus ejus, ut videamus ;et appropiet, et veniatconsilium sancti Isral,et sciemus illud !
20 V qui dicitis malum bonum,et bonum malum ;ponentes tenebras lucem,et lucem tenebras ;ponentes amarum in dulce,et dulce in amarum !
21 V qui sapientes estis in oculis vestris,et coram vobismetipsis prudentes.
22 V qui potentes estis ad bibendum vinum,et viri fortes ad miscendam ebrietatem !
23 qui justificatis impium pro muneribus,et justitiam justi aufertis ab eo !
24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,et calor flamm exurit,sic radix eorum quasi favilla erit,et germen eorum ut pulvis ascendet ;abjecerunt enim legem Domini exercituum,et eloquium sancti Isral blasphemaverunt.
25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum,et extendit manum suam super eum, et percussit eum :et conturbati sunt montes,et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.In his omnibus non est adversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.
26 Et elevabit signum in nationibus procul,et sibilabit ad eum de finibus terr :et ecce festinus velociter veniet.
27 Non est deficiens neque laborans in eo ;non dormitabit, neque dormiet ;neque solvetur cingulum renum ejus,nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
28 Sagitt ejus acut, et omnes arcus ejus extenti.Ungul equorum ejus ut silex,et rot ejus quasi impetus tempestatis.
29 Rugitus ejus ut leonis ;rugiet ut catuli leonum :et frendet, et tenebit prdam,et amplexabitur, et non erit qui eruat.
30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris :aspiciemus in terram,et ecce tenebr tribulationis,et lux obtenebrata est in caligine ejus.]