1 [Omnes sitientes, venite ad aquas,et qui non habetis argentum,properate, emite, et comedite :venite, emite absque argentoet absque ulla commutationevinum et lac.
2 Quare appenditis argentum non in panibus,et laborem vestrum non in saturitate ?Audite, audientes me, et comedite bonum,et delectabitur in crassitudine anima vestra.
3 Inclinate aurem vestram, et venite ad me ;audite, et vivet anima vestra,et feriam vobiscum pactum sempiternum,misericordias David fideles.
4 Ecce testem populis dedi eum,ducem ac prceptorem gentibus.
5 Ecce gentem quam nesciebas vocabis,et gentes qu te non cognoverunt ad te current,propter Dominum Deum tuum,et Sanctum Isral, quia glorificavit te.
6 Qurite Dominum dum inveniri potest ;invocate eum dum prope est.
7 Derelinquat impius viam suam,et vir iniquus cogitationes suas,et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ;et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
8 Non enim cogitationes me cogitationes vestr,neque vi vestr vi me, dicit Dominus.
9 Quia sicut exaltantur cli a terra,sic exaltat sunt vi me a viis vestris,et cogitationes me a cogitationibus vestris.
10 Et quomodo descendit imber et nix de clo,et illuc ultra non revertitur,sed inebriat terram, et infundit eam,et germinare eam facit,et dat semen serenti,et panem comedenti :
11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ;non revertetur ad me vacuum,sed faciet qucumque volui,et prosperabitur in his ad qu misi illud.
12 Quia in ltitia egrediemini,et in pace deducemini ;montes et colles cantabunt coram vobis laudem,et omnia ligna regionis plaudent manu.
13 Pro saliunca ascendet abies,et pro urtica crescet myrtus ;et erit Dominus nominatusin signum ternum quod non auferetur.]