1 [Propter Sion non tacebo,et propter Jerusalem non quiescam,donec egrediatur ut splendor justus ejus,et salvator ejus ut lampas accendatur.
2 Et videbunt gentes justum tuum,et cuncti reges inclytum tuum ;et vocabitur tibi nomen novum,quod os Domini nominabit.
3 Et eris corona glori in manu Domini,et diadema regni in manu Dei tui.
4 Non vocaberis ultra Derelicta,et terra tua non vocabitur amplius Desolata ;sed vocaberis, Voluntas mea in ea,et terra tua Inhabitata,quia complacuit Domino in te,et terra tua inhabitabitur.
5 Habitabit enim juvenis cum virgine,et habitabunt in te filii tui ;et gaudebit sponsus super sponsam,et gaudebit super te Deus tuus.
6 Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ;tota die et tota noctein perpetuum non tacebunt.Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
7 et ne detis silentium ei,donec stabiliat et donec ponat Jerusalemlaudem in terra.
8 Juravit Dominus in dextera sua,et in brachio fortitudinis su :Si dedero triticum tuum ultracibum inimicis tuis ;et si biberint filii alieni vinum tuumin quo laborasti.
9 Quia qui congregant illud, comedent,et laudabunt Dominum ;et qui comportant illud, bibentin atriis sanctis meis.
10 Transite, transite per portas,prparate viam populo :planum facite iter, eligite lapides,et elevate signum ad populos.
11 Ecce Dominus auditum fecitin extremis terr :Dicite fili Sion :Ecce Salvator tuus venit ;ecce merces ejus cum eo,et opus ejus coram illo.
12 Et vocabunt eos, Populus sanctus,redempti a Domino ;tu autem vocaberis, Qusita civitas,et non Derelicta.]