1 Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Ozi, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syri, et Phacee, filius Romeli, rex Isral, in Jerusalem, ad prliandum contra eam : et non potuerunt
2 debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes : Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
3 Et dixit Dominus ad Isaiam : Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquductus piscin superioris in via agri Fullonis ;
4 et dices ad eum : [Vide ut sileas ; noli timere,et cor tuum ne formideta duabus caudis titionum fumigantium istorum,in ira furoris Rasin, regis Syri, et filii Romeli ;
5 eo quod consilium inierit contra te Syria in malum,Ephraim, et filius Romeli, dicentes :
6 Ascendamus ad Judam,et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos,et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel.
7 Hc dicit Dominus Deus :Non stabit, et non erit istud ;
8 sed caput Syri Damascus,et caput Damasci Rasin ;et adhuc sexaginta et quinque anni,et desinet Ephraim esse populus ;
9 et caput Ephraim Samaria,et caput Samari filius Romeli.Si non credideritis, non permanebitis.]
10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens :
11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.
12 Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum.
13 Et dixit : [Audite ergo, domus David.Numquid parum vobis est molestos esse hominibus,quia molesti estis et Deo meo ?
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum :ecce virgo concipiet, et pariet filium,et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
15 Butyrum et mel comedet,ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum,derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.
17 Adducet Dominus super te, et super populum tuum,et super domum patris tui,dies qui non venerunta diebus separationis Ephraim a Juda,cum rege Assyriorum.
18 Et erit in die illa : sibilabit Dominusmusc qu est in extremo fluminum gypti,et api qu est in terra Assur ;
19 et venient, et requiescent omnesin torrentibus vallium,et in cavernis petrarum,et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.
20 In die illa radet Dominusin novacula conducta in his qui trans flumen sunt,in rege Assyriorum,caput et pilos pedum,et barbam universam.
21 Et erit in die illa :nutriet homo vaccam boum, et duas oves,
22 et pr ubertate lactiscomedet butyrum ;butyrum enim et mel manducabitomnis qui relictus fuerit in medio terr.
23 Et erit in die illa : omnis locus ubi fuerintmille vites, mille argenteis,in sinas et in vepres erunt.
24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc :vepres enim et spin erunt in universa terra.
25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur,non veniet illuc terror spinarum et veprium :et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.]