1 Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens :
2 Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et prdica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me.
3 Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen : et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
4 Dominus autem misit ventum magnum in mare : et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
5 Et timuerunt naut, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa qu erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis ; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.
6 Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
7 Et dixit vir ad collegam suum : Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.
8 Et dixerunt ad eum : Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis : quod est opus tuum ? qu terra tua, et quo vadis ? vel ex quo populo es tu ?
9 Et dixit ad eos : Hebrus ego sum, et Dominum Deum cli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
10 Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.
11 Et dixerunt ad eum : Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis ? quia mare ibat, et intumescebat.
12 Et dixit ad eos : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis : scio enim ego quoniam propter me tempestas hc grandis venit super vos.
13 Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos.
14 Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Qusumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem : quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.
15 Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare : et stetit mare a fervore suo.
16 Et timuerunt viri timore magno Dominum : et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.