1 Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mari et Marth sororis ejus.
2 (Maria autem erat qu unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)
3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.
4 Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;
7 deinde post hc dixit discipulis suis : Eamus in Judam iterum.
8 Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc qurebant te Judi lapidare, et iterum vadis illuc ?
9 Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt hor diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :
10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
11 Hc ait, et post hc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
12 Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.
13 Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :