12 In crastinum autem, turba multa qu venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Isral.
14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :
15 Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asin.
16 Hc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hc erant scripta de eo, et hc fecerunt ei.
17 Testimonium ergo perhibebat turba, qu erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
18 Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.
19 Pharisi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.