21 Cum hc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hsitantes de quo diceret.
23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?
25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?
26 Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Jud Simonis Iscariot.
27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.
28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea qu opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.
30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.