1 Post hc erat dies festus Judorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, qu cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
3 In his jacebat multitudo magna languentium, ccorum, claudorum, aridorum, exspectantium aqu motum.
4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aqu, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
6 Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?
7 Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.
8 Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
9 Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.