21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
22 Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,
23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam ternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :
29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vit ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.