53 Litigabant ergo Judi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?
54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam ternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.
56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;
57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.