1 [Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Isral.
2 Hc dicit Dominus :Juxta vias gentium nolite discere,et a signis cli nolite metuere, qu timent gentes,
3 quia leges populorum van sunt.Quia lignum de saltu prcidit opus manus artificis in ascia :
4 argento et auro decoravit illud :clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur :
5 in similitudinem palm fabricata sunt,et non loquentur :portata tollentur,quia incedere non valent.Nolite ergo timere ea,quia nec male possunt facere, nec bene.
6 Non est similis tui, Domine :magnus es tu,et magnum nomen tuum in fortitudine.
7 Quis non timebit te, o Rex gentium ?tuum est enim decus :inter cunctos sapientes gentium,et in universis regnis eorum,nullus est similis tui.
8 Pariter insipientes et fatui probabuntur :doctrina vanitatis eorum lignum est.
9 Argentum involutum de Tharsis affertur,et aurum de Ophaz :opus artificis et manus rarii.Hyacinthus et purpura indumentum eorum :opus artificum universa hc.
10 Dominus autem Deus verus est,ipse Deus vivens,et rex sempiternus.Ab indignatione ejus commovebitur terra,et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
11 Sic ergo dicetis eis :Dii qui clos et terram non fecerunt,pereant de terra et de his qu sub clo sunt !
12 Qui facit terram in fortitudine sua,prparat orbem in sapientia sua,et prudentia sua extendit clos :
13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in clo,et elevat nebulas ab extremitatibus terr :fulgura in pluviam facit,et educit ventum de thesauris suis.
14 Stultus factus est omnis homo a scientia :confusus est artifex omnis in sculptili,quoniam falsum est quod conflavit,et non est spiritus in eis.
15 Vana sunt, et opus risu dignum :in tempore visitationis su peribunt.
16 Non est his similis pars Jacob :qui enim formavit omnia, ipse est,et Isral virga hreditatis ejus :Dominus exercituum nomen illi.
17 Congrega de terra confusionem tuam,qu habitas in obsidione :
18 quia hc dicit Dominus :Ecce ego longe projiciam habitatores terr in hac vice,et tribulabo eos ita ut inveniantur.
19 V mihi super contritione mea :pessima plaga mea.Ego autem dixi :Plane hc infirmitas mea est, et portabo illam.
20 Tabernaculum meum vastatum est ;omnes funiculi mei dirupti sunt :filii mei exierunt a me, et non subsistunt.Non est qui extendat ultra tentorium meum,et erigat pelles meas.
21 Quia stulte egerunt pastores,et Dominum non qusierunt :propterea non intellexerunt,et omnis grex eorum dispersus est.
22 Vox auditionis ecce venit,et commotio magna de terra aquilonis :ut ponat civitates Juda solitudinem,et habitaculum draconum.
23 Scio, Domine,quia non est hominis via ejus,nec viri est ut ambulet,et dirigat gressus suos.
24 Corripe me, Domine, verumtamen in judicio,et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
25 Effunde indignationem tuam super gentes qu non cognoverunt te,et super provincias qu nomen tuum non invocaverunt :quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum,et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.]