1 Et hc sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem,
2 postquam egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Juda et Jerusalem, et faber et inclusor, de Jerusalem,
3 in manu Elasa filii Saphan, et Gamari filii Helci, quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens :
4 Hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem :
5 dificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructum eorum.
6 Accipite uxores, et generate filios et filias : et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias : et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero.
7 Et qurite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.
8 Hc enim dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Non vos seducant prophet vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra qu vos somniatis,
9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo : et non misi eos, dicit Dominus.
10 Quia hc dicit Dominus : Cum cperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.
11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
12 Et invocabitis me, et ibitis : et orabitis me, et ego exaudiam vos.
13 Quretis me, et invenietis, cum qusieritis me in toto corde vestro.
14 Et inveniar a vobis, ait Dominus : et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad qu expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci.
15 Quia dixistis : Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone :
16 quia hc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem :
17 hc dicit Dominus exercituum : Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem : et ponam eos quasi ficus malas, qu comedi non possunt eo quod pessim sint :
18 et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia : et dabo eos in vexationem universis regnis terr : in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos,
19 eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, qu misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens : et non audistis, dicit Dominus.
20 Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Jerusalem in Babylonem.
21 Hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral, ad Achab filium Coli, et ad Sedeciam filium Maasi, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter : Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris :
22 et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda qu est in Babylone, dicentium : Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne :
23 pro eo quod fecerint stultitiam in Isral, et mchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus.
24 Et ad Semeiam Nehelamiten dices :
25 Hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasi sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens :
26 Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem :
27 et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis ?
28 Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens : Longum est : dificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructus eorum.
29 Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremi prophet.
30 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
31 Mitte ad omnem transmigrationem, dicens : Hc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten : Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio,
32 idcirco hc dicit Dominus : Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus : non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prvaricationem locutus est adversus Dominum.