31 Ecce dies venient, dicit Dominus,et feriam domui Isral et domui Juda fdus novum,
32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorumin die qua apprehendi manum eorumut educerem eos de terra gypti,pactum quod irritum fecerunt :et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Isralpost dies illos, dicit Dominus :dabo legem meam in visceribus eorum,et in corde eorum scribam eam,et ero eis in Deum,et ipsi erunt mihi in populum :
34 et non docebit ultra vir proximum suumet vir fratrem suum,dicens : Cognosce Dominum :omnes enim cognoscent me,a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus :quia propitiabor iniquitati eorum,et peccati eorum non memorabor amplius.