1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeci regis Juda, ipse est annus decimus octavus Nabuchodonosor.
2 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda.
3 Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens : Quare vaticinaris, dicens : Hc dicit Dominus : Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam ;
4 et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldorum, sed tradetur in manus regis Babylonis : et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt :
5 et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus : si autem dimicaveritis adversum Chaldos, nihil prosperum habebitis ?
6 Et dixit Jeremias : Factum est verbum Domini ad me, dicens :
7 Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens : Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.
8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me : Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset :
9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum : septem stateres, et decem argenteos.
10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.
11 Et accepi librum possessionis signatum et stipulationes, et rata, et signa forinsecus :
12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasi, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judorum qui sedebant in atrio carceris.
13 Et prcepi Baruch coram eis, dicens :
14 Hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis :
15 hc enim dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vine in terra ista.
16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens :
17 [Heu ! heu ! heu ! Domine Deus,ecce tu fecisti clum et terramin fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento :non erit tibi difficile omne verbum :
18 qui facis misericordiam in millibus,et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos :fortissime, magne, et potens,Dominus exercituum nomen tibi.
19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu :cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam,ut reddas unicuique secundum vias suas,et secundum fructum adinventionum ejus.
20 Qui posuisti signa et portentain terra gypti usque ad diem hanc,et in Isral, et in hominibus,et fecisti tibi nomen sicut est dies hc.
21 Et eduxisti populum tuum Isral de terra gypti,in signis et in portentis,et in manu robusta et in brachio extento,et in terrore magno :
22 et dedisti eis terram hanc,quam jurasti patribus eorum ut dares eis,terram fluentem lacte et melle.
23 Et ingressi sunt, et possederunt eam,et non obedierunt voci tu,et in lege tua non ambulaverunt :omnia qu mandasti eis ut facerent non fecerunt,et evenerunt eis omnia mala hc.
24 Ecce munitiones exstruct sunt adversum civitatem ut capiatur,et urbs data est in manus Chaldorum,qui prliantur adversus eam,a facie gladii, et famis, et pestilenti :et qucumque locutus es acciderunt, ut tu ipse cernis.
25 Et tu dicis mihi, Domine Deus :Eme agrum argento, et adhibe testes,cum urbs data sit in manus Chaldorum ?]
26 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
27 [Ecce ego Dominus Deus univers carnis :numquid mihi difficile erit omne verbum ?
28 Propterea hc dicit Dominus :Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldorum,et in manus regis Babylonis, et capient eam.
29 Et venient Chaldi prliantes adversum urbem hanc,et succendent eam igni, et comburent eam,et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal,et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
30 Erant enim filii Isral et filii Judajugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua :filii Isral, qui usque nunc exacerbant mein opere manuum suarum, dicit Dominus.
31 Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hc,a die qua dificaverunt eam,usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,
32 propter malitiam filiorum Isral et filiorum Juda,quam fecerunt ad iracundiam me provocantes,ipsi et reges eorum, principes eorum,et sacerdotes eorum, et prophet eorum,viri Juda et habitatores Jerusalem.
33 Et verterunt ad me terga, et non facies,cum docerem eos diluculo et erudirem,et nollent audire, ut acciperent disciplinam.
34 Et posuerunt idola sua in domoin qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam.
35 Et dificaverunt excelsa Baal,qu sunt in valle filii Ennom,ut initiarent filios suos et filias suas Moloch,quod non mandavi eis,nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc,et in peccatum deducerent Judam.
36 Et nunc propter ista, hc dicit Dominus Deus Isralad civitatem hanc, de qua vos dicitisquod tradetur in manus regis Babylonis,in gladio, et in fame, et in peste :
37 Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eosin furore meo, et in ira mea, et indignatione grandi :et reducam eos ad locum istum,et habitare eos faciam confidenter :
38 et erunt mihi in populum,et ego ero eis in Deum.
39 Et dabo eis cor unum, et viam unam,ut timeant me universis diebus,et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
40 Et feriam eis pactum sempiternum,et non desinam eis benefacere :et timorem meum dabo in corde eorum,ut non recedant a me.
41 Et ltabor super eis, cum bene eis fecero :et plantabo eos in terra ista in veritate,in toto corde meo et in tota anima mea.
42 Quia hc dicit Dominus :Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande,sic adducam super eosomne bonum quod ego loquor ad eos.
43 Et possidebuntur agri in terra ista,de qua vos dicitis quod deserta sit,eo quod non remanserit homo et jumentum,et data sit in manus Chaldorum.
44 Agri ementur pecunia, et scribentur in libro,et imprimetur signum, et testis adhibebitur,in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem,in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis,et in civitatibus campestribus, et in civitatibus qu ad austrum sunt,quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.]