1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josi regis Juda, dicens :

2 Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.

3 Et assumpsi Jezoniam filium Jeremi filii Habsani, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum,

4 et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeli hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasi filii Sellum, qui erat custos vestibuli :

5 et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos : Bibite vinum.

6 Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, prcepit nobis, dicens : Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum :

7 et domum non dificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis : sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terr in qua vos peregrinamini.

8 Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus qu prcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostr, filii, et fili nostr,

9 et non dificaremus domos ad habitandum : et vineam, et agrum, et sementem non habuimus :

10 sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia qu prcepit nobis Jonadab pater noster.

11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus : Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldorum, et a facie exercitus Syri : et mansimus in Jerusalem.

12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

13 Hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem : Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis ? dicit Dominus.

14 Prvaluerunt sermones Jonadab filii Rechab, quos prcepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt prcepto patris sui : ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.

15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens : Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra : et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris : et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.

16 Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab prceptum patris sui, quod prceperat eis : populus autem iste non obedivit mihi.

17 Idcirco hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Ecce ego adducam super Judam et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt : vocavi illos, et non responderunt mihi.

18 Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias : Hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Pro eo quod obedistis prcepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa qu prcepit vobis,

19 propterea hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.