1 Et regnavit rex Sedecias filius Josi pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda :
2 et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terr, verbis Domini, qu locutus est in manu Jeremi prophet.
3 Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemi, et Sophoniam filium Maasi, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens : Ora pro nobis Dominum Deum nostrum.
4 Jeremias autem libere ambulabat in medio populi : non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de gypto, et audientes Chaldi, qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem.
5 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens :
6 Hc dicit Dominus Deus Isral : Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum : Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in gyptum :
7 et redient Chaldi, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni.
8 Hc dicit Dominus : Nolite decipere animas vestras, dicentes : Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldi : quia non abibunt.
9 Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldorum qui prliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.
10 Ergo cum recessisset exercitus Chaldorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,
11 egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium.
12 Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos port per vices, nomine Jerias filius Selemi filii Hanani, et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens : Ad Chaldos profugis.
13 Et respondit Jeremias : Falsum est, non fugio ad Chaldos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes :
14 quam ob rem irati principes contra Jeremiam, csum eum miserunt in carcerem, qui erat in domo Jonathan scrib : ipse enim prpositus erat super carcerem.
15 Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum : et sedit ibi Jeremias diebus multis.
16 Mittens autem Sedecias rex, tulit eum : et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit : Putasne est sermo a Domino ? Et dixit Jeremias : Est : et ait : In manus regis Babylonis traderis.
17 Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam : Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris ?
18 Ubi sunt prophet vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant : Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc ?
19 Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex : valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scrib, ne moriar ibi.
20 Prcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate : et mansit Jeremias in vestibulo carceris.