1 Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militi de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem.
2 Tollens ergo princeps militi Jeremiam, dixit ad eum : Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum :
3 et adduxit, et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus : et factus est vobis sermo hic.
4 Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis qu sunt in manibus tuis : si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te : si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside : ecce omnis terra in conspectu tuo est : quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge :
5 et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem prposuit rex Babylonis civitatibus Juda : habita ergo cum eo in medio populi : vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militi cibaria, et munuscula, et dimisit eum.
6 Venit autem Jeremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphath, et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra.
7 Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod prfecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terr, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et parvulos, et de pauperibus terr, qui non fuerant translati in Babylonem,
8 venerunt ad Godoliam in Masphath, et Ismahel filius Nathani, et Johanan et Jonathan filii Caree, et Sareas filius Thanehumeth, et filii Ophi, qui erant de Netophathi, et Jezonias filius Maachathi, ipse et viri eorum.
9 Et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens : Nolite timere servire Chaldis : habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
10 Ecce ego habito in Masphath, ut respondeam prcepto Chaldorum qui mittuntur ad nos : vos autem colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete in urbibus vestris, quas tenetis.
11 Sed et omnes Judi qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Iduma, et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Juda, et quod prposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan,
12 reversi sunt, inquam, omnes Judi de universis locis ad qu profugerant, et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphath, et collegerunt vinum et messam multam nimis.
13 Johanan autem filius Caree, et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Masphath,
14 et dixerunt ei : Scito quod Baalis, rex filiorum Ammon, misit Ismahel filium Nathani percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam.
15 Johanan autem filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens : Ibo, et percutiam Ismahel filium Nathani, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Judi qui congregati sunt ad te, et peribunt reliqui Juda.
16 Et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree : Noli facere verbum hoc : falsum enim tu loqueris de Ismahel.