1 Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba hc,
2 dixit Azarias filius Osai, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam : Mendacium tu loqueris : non misit te Dominus Deus noster, dicens : Ne ingrediamini gyptum ut habitetis illuc.
3 Sed Baruch filius Neri incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem.
4 Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda.
5 Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda,
6 viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militi cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neri :
7 et ingressi sunt terram gypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis.
8 Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens :
9 Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta qu est sub muto latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judis,
10 et dices ad eos : Hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum : et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos :
11 veniensque percutiet terram gypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium, in gladium :
12 et succendet ignem in delubris deorum gypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra gypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace :
13 et conteret statuas domus solis qu sunt in terra gypti, et delubra deorum gypti comburet igni.