1 Ad Moab hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral : [V super Nabo, quoniam vastata est, et confusa !capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.
2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente.Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.
4 Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.
5 Per ascensum enim Luithplorans ascendet in fletu,quoniam in descensu Oronaimhostes ululatum contritionis audierunt.
6 Fugite, salvate animas vestras,et eritis quasi myric in deserto :
7 pro eo enim quod habuisti fiduciamin munitionibus tuis et in thesauris tuis,tu quoque capieris :et ibit Chamos in transmigrationem,sacerdotes ejus et principes ejus simul.
8 Et veniet prdo ad omnem urbem,et urbs nulla salvabitur :et peribunt valles,et dissipabuntur campestria,quoniam dixit Dominus :
9 Date florem Moab, quia florens egredietur :et civitates ejus desert erunt, et inhabitabiles.
10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter,et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.
11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua,et requievit in fcibus suis :nec transfusus est de vase in vas,et in transmigrationem non abiit :idcirco permansit gustus ejus in eo,et odor ejus non est immutatus.
12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum :et sternent eum, et vasa ejus exhaurient,et lagunculas eorum collident.
13 Et confundetur Moab a Chamossicut confusa est domus Isral a Bethel,in qua habebat fiduciam.
14 Quomodo dicitis : Fortes sumus,et viri robusti ad prliandum ?
15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt,et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem,ait rex, Dominus exercituum nomen ejus.
16 Prope est interitus Moab ut veniat,et malum ejus velociter accurret nimis.
17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus :et universi qui scitis nomen ejus, dicite :Quomodo confracta est virga fortis,baculus gloriosus ?
18 Descende de gloria, et sede in siti,habitatio fili Dibon,quoniam vastator Moab ascendit ad te,dissipavit munitiones tuas.
19 In via sta, et prospice,habitatio Aror :interroga fugientem,et ei qui evasit dic : Quid accidit ?
20 Confusus est Moab, quoniam victus est.Ululate, et clamate :annuntiate in Arnon,quoniam vastata est Moab,
21 et judicium venit ad terram campestrem,super Helon, et super Jasa,et super Mephaath,
22 et super Dibon,et super Nabo, et super domum Deblathaim,
23 et super Cariathaim, et super Bethgamul,et super Bethmaon,
24 et super Carioth,et super Bosra, et super omnes civitates terr Moab,qu longe et qu prope sunt.
25 Abscissum est cornu Moab,et brachium ejus contritum est, ait Dominus.
26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est :et allidet manum Moab in vomitu suo,et erit in derisum etiam ipse.
27 Fuit enim in derisum tibi Isral,quasi inter fures reperisses eum :propter verba ergo tua qu adversum illum locutus es,captivus duceris.
28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab :et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde :sublimitatem ejus, et arrogantiam,et superbiam, et altitudinem cordis ejus.
30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus,et quod non sit juxta eam virtus ejus,nec juxta quod poterat conata sit facere.
31 Ideo super Moab ejulabo,et ad Moab universam clamabo,ad viros muri fictilis lamentantes :
32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama.Propagines tu transierunt mare,usque ad mare Jazer pervenerunt :super messem tuam et vindemiam tuam prdo irruit.
33 Ablata est ltitia et exsultatiode Carmelo et de terra Moab :et vinum de torcularibus sustuli,nequaquam calcator uv solitum celeuma cantabit.
34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam,a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante :aqu quoque Nemrim pessim erunt.
35 Et auferam de Moab, ait Dominus,offerentem in excelsis,et sacrificantem diis ejus.
36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibi resonabit,et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum :quia plus fecit quam potuit,idcirco perierunt.
37 Omne enim caput calvitium,et omnis barba rasa erit :in cunctis manibus colligatio,et super omne dorsum cilicium :
38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus,omnis planctus :quoniam contrivi Moabsicut vas inutile, ait Dominus.
39 Quomodo victa est, et ululaverunt ?quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ?Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
40 Hc dicit Dominus :Ecce quasi aquila volabit,et extendet alas suas ad Moab.
41 Capta est Carioth, et munitiones comprehens sunt :et erit cor fortium Moab in die illasicut cor mulieris parturientis,
42 et cessabit Moab esse populus,quoniam contra Dominum gloriatus est.
43 Pavor, et fovea,et laqueus super te,o habitator Moab, dicit Dominus.
44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam,et qui conscenderit de fovea capietur laqueo :adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon,et flamma de medio Seon :et devorabit partem Moab,et verticem filiorum tumultus.
46 V tibi, Moab :periisti, popule Chamos,quia comprehensi sunt filii tuiet fili tu in captivitatem.
47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.] Hucusque judicia Moab.