1 [Hc dicit Dominus :Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus,qui cor suum levaverunt contra me,quasi ventum pestilentem :
2 et mittam in Babylonem ventilatores,et ventilabunt eam et demolientur terram ejus,quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.
3 Non tendat qui tendit arcum suum,et non ascendat loricatus :nolite parcere juvenibus ejus :interficite omnem militiam ejus.
4 Et cadent interfecti in terra Chaldorum,et vulnerati in regionibus ejus.
5 Quoniam non fuit viduatus Isral et Judaa Deo suo, Domino exercituum,terra autem eorum repleta est delictoa Sancto Isral.
6 Fugite de medio Babylonis,et salvet unusquisque animam suam :nolite tacere super iniquitatem ejus,quoniam tempus ultionis est a Domino,vicissitudinem ipse retribuet ei.
7 Calix aureus Babylon in manu Domini,inebrians omnem terram :de vino ejus biberunt gentes,et ideo commot sunt.
8 Subito cecidit Babylon, et contrita est.Ululate super eam :tollite resinam ad dolorem ejus,si forte sanetur.
9 Curavimus Babylonem, et non est sanata :derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam,quoniam pervenit usque ad clos judicium ejus,et elevatum est usque ad nubes.
10 Protulit Dominus justitias nostras :venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.
11 Acuite sagittas, implete pharetras :suscitavit Dominus spiritum regum Medorum :et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam,quoniam ultio Domini est,ultio templi sui.
12 Super muros Babylonis levate signum,augete custodiam, levate custodes,prparate insidias,quia cogitavit Dominus,et fecit qucumque locutus est contra habitatores Babylonis.
13 Qu habitas super aquas multas,locuples in thesauris,venit finis tuus, pedalis prcisionis tu.
14 Juravit Dominus exercituum per animam suam :Quoniam replebo te hominibus quasi brucho,et super te celeuma cantabitur.
15 Qui fecit terram in fortitudine sua,prparavit orbem in sapientia sua,et prudentia sua extendit clos.
16 Dante eo vocem, multiplicantur aqu in clo :qui levat nubes ab extremo terr,fulgura in pluviam fecit,et produxit ventum de thesauris suis.
17 Stultus factus est omnis homo a scientia ;confusus est omnis conflator in sculptili,quia mendax est conflatio eorum,nec est spiritus in eis.
18 Vana sunt opera, et risu digna :in tempore visitationis su peribunt.
19 Non sicut hc, pars Jacob,quia qui fecit omnia ipse est :et Isral sceptrum hreditatis ejus :Dominus exercituum nomen ejus.
20 Collidis tu mihi vasa belli :et ego collidam in te gentes,et disperdam in te regna :
21 et collidam in te equum et equitem ejus :et collidam in te currum et ascensorem ejus :
22 et collidam in te virum et mulierem :et collidam in te senem et puerum :et collidam in te juvenem et virginem :
23 et collidam in te pastorem et gregem ejus :et collidam in te agricolam et jugales ejus :et collidam in te duces et magistratus :
24 et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chald,omne malum suum, quod fecerunt in Sion,in oculis vestris, ait Dominus.
25 Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus,qui corrumpis universam terram :et extendam manum meam super te,et evolvam te de petris,et dabo te in montem combustionis :
26 et non tollent de te lapidem in angulum,et lapidem in fundamenta :sed perditus in ternum eris, ait Dominus.
27 Levate signum in terra,clangite buccina in gentibus,sanctificate super eam gentes,annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez :numerate contra eam Taphsar,adducite equum quasi bruchum aculeatum.
28 Sanctificate contra eam gentes,reges Medi, duces ejus, et universos magistratus ejus,cunctamque terram potestatis ejus.
29 Et commovebitur terra et conturbabitur,quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini,ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.
30 Cessaverunt fortes Babylonis a prlio,habitaverunt in prsidiis :devoratum est robur eorum,et facti sunt quasi mulieres :incensa sunt tabernacula ejus,contriti sunt vectes ejus.
31 Currens obviam currenti veniet,et nuntius obvius nuntianti,ut annuntiet regi Babylonisquia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.
32 Et vada proccupata sunt,et paludes incens sunt igni,et viri bellatores conturbati sunt.
33 Quia hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral :Filia Babylonis quasi area,tempus tritur ejus :adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.
34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis :reddidit me quasi vas inane :absorbuit me quasi draco,replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.
35 Iniquitas adversum meet caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion :et sanguis meus super habitatores Chald, dicit Jerusalem.
36 Propterea hc dicit Dominus :Ecce ego judicabo causam tuam,et ulciscar ultionem tuam :et desertum faciam mare ejus,et siccabo venam ejus.
37 Et erit Babylon in tumulos,habitatio draconum, stupor et sibilus,eo quod non sit habitator.
38 Simul ut leones rugient,excutient comas veluti catuli leonum.
39 In calore eorum ponam potus eorum,et inebriabo eos, ut sopiantur,et dormiant somnum sempiternum,et non consurgant, dicit Dominus.
40 Deducam eos quasi agnos ad victimam,et quasi arietes cum hdis.
41 Quomodo capta est Sesach,et comprehensa est inclyta univers terr !quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes !
42 Ascendit super Babylonem mare,multitudine fluctuum ejus operta est.
43 Fact sunt civitates ejus in stuporem,terra inhabitabilis et deserta,terra in qua nullus habitet,nec transeat per eam filius hominis.
44 Et visitabo super Bel in Babylone,et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus :et non confluent ad eum ultra gentes,siquidem et murus Babylonis corruet.
45 Egredimini de medio ejus, populus meus,ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,
46 et ne forte mollescat cor vestrum,et timeatis auditum qui audietur in terra :et veniet in anno auditio,et post hunc annum auditio,et iniquitas in terra,et dominator super dominatorem.
47 Propterea ecce dies veniunt,et visitabo super sculptilia Babylonis,et omnis terra ejus confundetur,et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.
48 Et laudabunt super Babylonem cli et terra,et omnia qu in eis sunt,quia ab aquilone venient ei prdones, ait Dominus.
49 Et quomodo fecit Babylon,ut caderent occisi in Isral,sic de Babylonecadent occisi in universa terra.
50 Qui fugistis gladium, venite,nolite stare :recordamini procul Domini,et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium :operuit ignominia facies nostras,quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.
52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus,et visitabo super sculptilia ejus,et in omni terra ejus mugiet vulneratus.
53 Si ascenderit Babylon in clum,et firmaverit in excelso robur suum,a me venient vastatores ejus, ait Dominus.
54 Vox clamoris de Babylone,et contritio magna de terra Chaldorum :
55 quoniam vastavit Dominus Babylonem,et perdidit ex ea vocem magnam :et sonabunt fluctus eorum quasi aqu mult,dedit sonitum vox eorum,
56 quia venit super eam, id est super Babylonem, prdo,et apprehensi sunt fortes ejus,et emarcuit arcus eorum,quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.
57 Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus,et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus :et dormient somnum sempiternum,et non expergiscentur, ait rex(Dominus exercituum nomen ejus).
58 Hc dicit Dominus exercituum :Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur,et port ejus excels igni comburentur,et labores populorum ad nihilum,et gentium in ignem erunt, et disperibunt.]
59 Verbum quod prcepit Jeremias propheta Sarai filio Neri filii Maasi, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus : Saraias autem erat princeps propheti.
60 Et scripsit Jeremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba hc qu scripta sunt contra Babylonem.
61 Et dixit Jeremias ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hc,
62 dices : Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.
63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten,
64 et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremi.