1 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo qu ascendit de Jericho ad montem Bethel :
2 et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth :
3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer : finiunturque regiones ejus mari magno :
4 possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim.
5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas : et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.
6 Egrediunturque confinia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente Jano.
7 Descenditque de Jano in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.
8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
9 Urbesque separat sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et vill earum.
10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananum, qui habitabat in Gazer : habitavitque Chananus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.