14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem : et sacerdotes, qui portabant arcam fderis, pergebant ante eum.
15 Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aqu tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),
16 steterunt aqu descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe qu vocatur Adom usque ad locum Sarthan : qu autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
17 Populus autem incedebat contra Jericho : et sacerdotes qui portabant arcam fderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.