1 Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue :
2 Elige duodecim viros singulos per singulas tribus :
3 et prcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
4 Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Isral, singulos de singulis tribubus,
5 et ait ad eos : Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Isral,
6 ut sit signum inter vos : et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes : Quid sibi volunt isti lapides ?
7 respondebitis eis : Defecerunt aqu Jordanis ante arcam fderis Domini, cum transiret eum : idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Isral usque in ternum.
8 Fecerunt ergo filii Isral sicut prcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Isral, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
9 Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fderis : et sunt ibi usque in prsentem diem.
10 Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, qu Josue, ut loqueretur ad populum, prceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.
11 Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.
12 Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati prcedebant filios Isral, sicut eis prceperat Moyses :
13 et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.
14 In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Isral, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.
15 Dixitque ad eum :
16 Prcipe sacerdotibus, qui portant arcam fderis, ut ascendant de Jordane.
17 Qui prcepit eis, dicens : Ascendite de Jordane.
18 Cumque ascendissent portantes arcam fderis Domini, et siccam humum calcare cpissent, revers sunt aqu in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
19 Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.
20 Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,
21 et dixit ad filios Isral : Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis : Quid sibi volunt lapides isti ?
22 docebitis eos, atque dicetis : Per arentem alveum transivit Isral Jordanem istum,
23 siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,
24 sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus :
25 ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.