1 Respondens autem Job, dixit :
2 [Ergo vos estis soli homines,et vobiscum morietur sapientia ?
3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ;quis enim hc qu nostis ignorat ?
4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego,invocabit Deum, et exaudiet eum :deridetur enim justi simplicitas.
5 Lampas contempta apud cogitationes divitumparata ad tempus statutum.
6 Abundant tabernacula prdonum,et audacter provocant Deum,cum ipse dederit omnia in manus eorum.
7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ;et volatilia cli, et indicabunt tibi.
8 Loquere terr, et respondebit tibi,et narrabunt pisces maris.
9 Quis ignorat quod omnia hc manus Domini fecerit ?
10 In cujus manu anima omnis viventis,et spiritus univers carnis hominis.
11 Nonne auris verba dijudicat ?et fauces comedentis, saporem ?
12 In antiquis est sapientia,et in multo tempore prudentia.
13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo ;ipse habet consilium et intelligentiam.
14 Si destruxerit, nemo est qui dificet ;si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ;et si emiserit eas, subvertent terram.
16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia ;ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
17 Adducit consiliarios in stultum finem,et judices in stuporem.
18 Balteum regum dissolvit,et prcingit fune renes eorum.
19 Ducit sacerdotes inglorios,et optimates supplantat :
20 commutans labium veracium,et doctrinam senum auferens.
21 Effundit despectionem super principes,eos qui oppressi fuerant relevans.
22 Qui revelat profunda de tenebris,et producit in lucem umbram mortis.
23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas,et subversas in integrum restituit.
24 Qui immutat cor principum populi terr,et decipit eos ut frustra incedant per invium :
25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce,et errare eos faciet quasi ebrios.]