1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
2 [Potestas et terror apud eum est,qui facit concordiam in sublimibus suis.
3 Numquid est numerus militum ejus ?et super quem non surget lumen illius ?
4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ?aut apparere mundus natus de muliere ?
5 Ecce luna etiam non splendet,et stell non sunt mund in conspectu ejus :
6 quanto magis homo putredo,et filius hominis vermis ?]