12 Sapientia vero ubi invenitur ?et quis est locus intelligenti ?

13 Nescit homo pretium ejus,nec invenitur in terra suaviter viventium.

14 Abyssus dicit : Non est in me,et mare loquitur : Non est mecum.

15 Non dabitur aurum obrizum pro ea,nec appendetur argentum in commutatione ejus.

16 Non conferetur tinctis Indi coloribus,nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.

17 Non adquabitur ei aurum vel vitrum,nec commutabuntur pro ea vasa auri.

18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus :trahitur autem sapientia de occultis.

19 Non adquabitur ei topazius de thiopia,nec tinctur mundissim componetur.

20 Unde ergo sapientia venit ?et quis est locus intelligenti ?

21 Abscondita est ab oculis omnium viventium :volucres quoque cli latet.

22 Perditio et mors dixerunt :Auribus nostris audivimus famam ejus.