1 Pronuntians itaque Eliu, etiam hc locutus est :
2 [Audite, sapientes, verba mea :et eruditi, auscultate me.
3 Auris enim verba probat,et guttur escas gustu dijudicat.
4 Judicium eligamus nobis,et inter nos videamus quid sit melius.
5 Quia dixit Job : Justus sum,et Deus subvertit judicium meum.
6 In judicando enim me mendacium est :violenta sagitta mea absque ullo peccato.
7 Quis est vir ut est Job,qui bibit subsannationem quasi aquam :
8 qui graditur cum operantibus iniquitatem,et ambulat cum viris impiis ?
9 Dixit enim : Non placebit vir Deo,etiam si cucurrerit cum eo.
10 Ideo, viri cordati, audite me :absit a Deo impietas,et ab Omnipotente iniquitas.
11 Opus enim hominis reddet ei,et juxta vias singulorum restituet eis.
12 Vere enim Deus non condemnabit frustra,nec Omnipotens subvertet judicium.
13 Quem constituit alium super terram ?aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?
14 Si direxerit ad eum cor suum,spiritum illius et flatum ad se trahet.
15 Deficiet omnis caro simul,et homo in cinerem revertetur.
16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur,et ausculta vocem eloquii mei :
17 numquid qui non amat judicium sanari potest ?et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?
18 Qui dicit regi : Apostata ;qui vocat duces impios ;
19 qui non accipit personas principum,nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem :opus enim manuum ejus sunt universi.
20 Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi :et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
21 Oculi enim ejus super vias hominum,et omnes gressus eorum considerat.
22 Non sunt tenebr, et non est umbra mortis,ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
23 neque enim ultra in hominis potestate est,ut veniat ad Deum in judicium.
24 Conteret multos, et innumerabiles,et stare faciet alios pro eis.
25 Novit enim opera eorum,et idcirco inducet noctem, et conterentur.
26 Quasi impios percussit eosin loco videntium :
27 qui quasi de industria recesserunt ab eo,et omnes vias ejus intelligere noluerunt :
28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni,et audiret vocem pauperum.
29 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ?ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum,et super gentes, et super omnes homines ?
30 Qui regnare facit hominem hypocritampropter peccata populi.
31 Quia ergo ego locutus sum ad Deum,te quoque non prohibebo.
32 Si erravi, tu doce me ;si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
33 Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ?tu enim cpisti loqui, et non ego :quod si quid nosti melius, loquere.
34 Viri intelligentes loquantur mihi,et vir sapiens audiat me.
35 Job autem stulte locutus est,et verba illius non sonant disciplinam.
36 Pater mi, probetur Job usque ad finem :ne desinas ab homine iniquitatis :
37 quia addit super peccata sua blasphemiam,inter nos interim constringatur :et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.]