1 Respondens autem Job, dixit :
2 [Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,et calamitas quam patior, in statera !
3 Quasi arena maris hc gravior appareret ;unde et verba mea dolore sunt plena :
4 quia sagitt Domini in me sunt,quarum indignatio ebibit spiritum meum ;et terrores Domini militant contra me.
5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ?aut mugiet bos cum ante prsepe plenum steterit ?
6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ?aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?
7 Qu prius nolebat tangere anima mea,nunc, pr angustia, cibi mei sunt.
8 Quis det ut veniat petitio mea,et quod expecto tribuat mihi Deus ?
9 et qui cpit, ipse me conterat ;solvat manum suam, et succidat me ?
10 Et hc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,nec contradicam sermonibus Sancti.
11 Qu est enim fortitudo mea, ut sustineam ?aut quis finis meus, ut patienter agam ?
12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,nec caro mea nea est.
13 Ecce non est auxilium mihi in me,et necessarii quoque mei recesserunt a me.
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam,timorem Domini derelinquit.
15 Fratres mei prterierunt me,sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
16 Qui timent pruinam,irruet super eos nix.
17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;et ut incaluerit, solventur de loco suo.
18 Involut sunt semit gressuum eorum ;ambulabunt in vacuum, et peribunt.
19 Considerate semitas Thema, itinera Saba,et expectate paulisper.
20 Confusi sunt, quia speravi :venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
21 Nunc venistis ;et modo videntes plagam meam, timetis.
22 Numquid dixi : Afferte mihi,et de substantia vestra donate mihi ?
23 vel : Liberate me de manu hostis,et de manu robustorum eruite me ?
24 Docete me, et ego tacebo :et si quid forte ignoravi, instruite me.
25 Quare detraxistis sermonibus veritatis,cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?
26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,et in ventum verba profertis.
27 Super pupillum irruitis,et subvertere nitimini amicum vestrum.
28 Verumtamen quod cpistis explete :prbete aurem, et videte an mentiar.
29 Respondete, obsecro, absque contentione ;et loquentes id quod justum est, judicate.
30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem,nec in faucibus meis stultitia personabit.]