1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
2 Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galili pr omnibus Galilis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ?
3 Non, dico vobis : sed nisi pnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Silo, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint prter omnes homines habitantes in Jerusalem ?
5 Non, dico vobis : sed si pnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
6 Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit qurens fructum in illa, et non invenit.
7 Dixit autem ad cultorem vine : Ecce anni tres sunt ex quo venio qurens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ?
8 At ille respondens, dicit illi : Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,
9 et siquidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam.
10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
11 Et ecce mulier, qu habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turb : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocrit, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a prsepio, et ducit adaquare ?
16 Hanc autem filiam Abrah, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?
17 Et cum hc diceret, erubescant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis, qu glorios fiebant ab eo.
18 Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile stimabo illud ?
19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam : et volucres cli requieverunt in ramis ejus.
20 Et iterum dixit : Cui simile stimabo regnum Dei ?
21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farin sata tria, donec fermentaretur totum.
22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
23 Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos :
24 Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, qurent intrare, et non poterunt.
25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis :
26 tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
27 Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis.
28 Ibi erit fletus et stridor dentium : cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.
30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.
31 In ipsa die accesserunt quidam pharisorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc : quia Herodes vult te occidere.
32 Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio dmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.
33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
34 Jerusalem, Jerusalem, qu occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti ?
35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.