1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
2 dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
3 Vidua autem qudam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.
4 Et nolebat per multum tempus. Post hc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor :
5 tamen quia molesta est mihi hc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
6 Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?
8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ?