9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam :
10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisus et alter publicanus.
11 Pharisus stans, hc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus :
12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium qu possideo.
13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad clum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.
14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.