1 Et ingressus perambulabat Jericho.
2 Et ecce vir nomine Zachus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :
3 et qurebat videre Jesum, quis esset : et non poterat pr turba, quia statura pusillus erat.
4 Et prcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.
5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zache, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.
6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
8 Stans autem Zachus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
9 Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrah.
10 Venit enim Filius hominis qurere, et salvum facere quod perierat.