28 Et his dictis, prcedebat ascendens Jerosolymam.29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, 30 dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod intrountes, invenietis pullum asin alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite. 31 Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat. 32 Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ? 34 At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet. 35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via : 37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cperunt omnes turb discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, 38 dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in clo, et gloria in excelsis. 39 Et quidam pharisorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos. 40 Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
Publicidade
Lucas 19
Veja também
Publicidade