33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvari, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
34 Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
37 et dicentes : Si tu es rex Judorum, salvum te fac.
38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris grcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judorum.
39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.
42 Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
43 Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : Hodie mecum eris in paradiso.